라틴어 문장 검색

Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere, instrui uero ab euidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 74:1)
et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita linamenta disponi per plagam;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 51:3)
instrui vero ab evidentibus causis;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 74:2)
at si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet, eoque illita linamenta disponi per plagam;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 60:4)
bene rura Gruthungus excolet et certo disponet sidere vites.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:122)
Haec ubi sederunt genero, notissima Marti robora, praecipuos electa pube maniplos disponit portuque rates instaurat Etrusco.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:274)
Sic ait hortatusque suos belloque viaeque instruit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:213)
morte viri turbatus eques flectebat habenas totaque praeciso nutassent agmina cornu, ni celer instructa Stilicho legione secutus subsidiis peditum pugnam instaurasset equestrem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:235)
instruitur pinnis ferroque armatur harundo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice24)
paulatim vectus ad altum princeps militiae, qua non inlustrior extat altera, cunctorum tabulas adsignat honorum, regnorum tractat numeros, constringit in unum sparsas imperii vires cuneosque recenset dispositos:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae49)
Namque aliis princeps rerum disponitur aër;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:34)
Mox ubi firmasti recto vestigia gressu, non tibi desidias molles nec marcida luxu otia nec somnos genitor permisit inertes, sed nova per duros instruxit membra labores et cruda teneras exercuit indole vires:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:12)
nam cum dispositi quaesissem foedera mundi praescriptosque mari fines annisque meatus et lucis noctisque vices:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:2)
Haec fatus, ventis veluti si frena resolvat Aeolus, abrupto gentes sic obice fudit laxavitque viam bellis et, nequa maneret inmunis regio, cladem divisit in orbem disposuitque nefas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:14)
ipse manu metuendus adest inopinaque cunctis instruit arma locis et qua vocat usus ab omni parte venit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:89)

SEARCH

MENU NAVIGATION