라틴어 문장 검색

Ea fit, cum deducitur non-sensibile ad sensum, non per operationes sensibiles ipsius corporis insensibilis, sed per contemplationem corporis alicujus cognati sensibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:3)
Videndum itaque de mistura aquae et olei, quae se manifestat ad sensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:9)
quandoquidem mistura aeris et flammei generis fugiat sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:10)
hoc in aere communi et aliis spiritalibus, ob subtilitatem corporum, percipi ad sensum non potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:3)
Vellicantes enim eas appellamus, quia vellicant intellectum, persecantes, quia persecant naturam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:3)
Eae sunt, quae de admirabili et exquisita subtilitate naturae intellectum submonent, ut excitetur et expergiscatur ad attentionem et observationem et inquisitionem debitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:5)
Atque de instantiis quae juvant sensum, jam dictum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:1)
Informatio enim incipit a sensu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:3)
Denique objecta sensuum tactus et gustus non feriunt nisi contigua organis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 417:4)
nec minus etiam in sensuum nonnullorum odiosis objectis, praecipue in olfactu et gustu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:2)
Quibus addi possunt sensuum consensus erga objecta sua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 493:2)
Sed cum logica nostra doceat intellectum et erudiat ad hoc, ut non tenuibus mentis quasi claviculis rerum abstracta captet et prenset (ut logica vulgaris), sed naturam revera persecet, et corporum virtutes et actus eorumque leges in materia determinatas inveniat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:3)
Sensum, ut quinque Instantiae Lampadis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:39)
intellectum, aut accelerando exclusivam formae, ut Solitariae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:40)
aut erigendo intellectum, et ducendo ad genera et naturas communes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION