라틴어 문장 검색

ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere quam ut admoneant, re, non verbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 304:1)
relicto inde ad Philippopolin praesidio, quod haud multo post ab Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit - Paeoniae ea regio est - prope Erigonum fluvium, qui ex Illyrico per Pelagoniam fluens in Axium amnem editur, haud procul Stobis, vetere urbe:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 636:1)
Galam Syphax inde expulerat, postea in gratiam soceri Hasdrubalis Carthaginiensibus dono dederat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 209:2)
Carthaginienses eo anno Masinissa expulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 210:1)
Aemilius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, interceptos credens equites, non ultra differendum ratus quin per se fortunam temptaret, priusquam hostes venirent, qui segnius socordiusque oppugnabant, ad quattuor portas exercitum instruxit ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 312:1)
nautae metu ne compleantur navigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 26:2)
Abrupolim, socium atque amicum vestrum, regno expulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 137:2)
Abrupolim, socium atque amicum populi Romani, regno expulisti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 420:1)
Si forte in insidias devenero, tun redimes me, si me hostes interceperint?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1121)
Epistulam modo hanc intercepi et sumbolum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 466)
nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2199)
cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 244)
Quibus rebus cognitis Iuba cum iam non longe ab Scipione atque eius ducibus abesset, capit consilium satius esse sibi suoque regno subsidio ire, quam dum alios adiuturus proficisceretur, ipse suo regno expulsus forsitan utraque re expelleretur.
(카이사르, 아프리카 전기 25:6)
senatum impediens aut populum incitans notatus aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus sit dicensve se expulsum ad illum confugerit, suscepto autem bello aut tenenda sit urbs aut ea relicta ille commeatu et reliquis copiis intercludendus - quod horum malorum quorum aliquod certe subeundum est minimum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:4)
hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet quem omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 38장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION