라틴어 문장 검색

Plebs, porro, sua sponte convenit, antequam Congressus, aut civium aliorum de Washingtonii morte, sententias exquirere possit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.41)
Ingenia terrae Columbi praeclarissima, Washingtonii facta fortia celebrando, patremque patriae civibus gratis tam subito ademptum lugendo, ex ercebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.43)
Sensu communi utens, munia omnia, ad quae ore uno cives eum vocabant, obire melius potuit, quam si, doctrina excultiore imbutus, populum Americanum risu quateret, res a communi usu plane abhorrentes affectando.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.74)
et quidquid civibus aut nationibus exteris sposponderat, sincere et sine invidia ulla dici voluit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.99)
His tot difficultatibus circumventus, adeo se gessit, ut exercitui simul ac civibus pariter carus sit factus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.121)
Tanta, insuper, fuit Washingtonii modestia, ut ab exercitu cunctisque civibus carisimus habitus sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.126)
Honores, quos a civibus gratis accepit, homines alios ebrios reddidissent;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.130)
Ut honores illi sibi a civibus gratis haberentur, nunquam exegit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.132)
Libertatem et leges, generis humani jura, civium felicitati necessaria duxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.139)
at civium libertatem, legibus parendo, optime servari incolumem posse, recte arbitrabatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.141)
Ad hoc, multi ex civibus ipsis Americanis a partium studio immunes manere aegerrime poterant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.150)
Etsi enim, necessitatem diram juvenem egregium letho dandi sibi impositam videbat Washingtonius, et vitam cuivis adimere minime volebat, invidiam, tamen, civium non evitare poterat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.40)
cives de principatu inter sese certare;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.159)
quam, nec hominum minaeque, nec civium clamor prava jubentium, a recto deflectere unquam potuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.212)
quod si imperio militari, turpium paucorum civium, summam rerum affectantium invidia, privatus esset Washingtonius, dubito an libertatem adipisci, duce alio, quamvis praeclaro, Americani potuissent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.214)

SEARCH

MENU NAVIGATION