라틴어 문장 검색

ille nec exilium, Scythici nec litora ponti, ille nec iratos sentit habere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 120)
saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, inque sinum maestae labitur imber aquae, cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor, et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra focos, atque ita de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 139)
et iam constiterat stricto mucrone sacerdos, cinxerat et Graias barbara vitta comas, cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi pro nece complexus Iphigenia dedit, laeta deae signum crudelia sacra perosae transtulit ex illis in meliora locis, haec igitur regio, magni paene ultima mundi, quam fugere homines dique, propinqua mihi est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 439)
ipsam porro animam crudelia vulnera carpunt mille puerperiis, suboles dum parturit ex se contra naturam genitas, peccamina crebra scilicet et pastos materno funere natos.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1153)
iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas, quam sacrum crudelis error immolant sanguinem?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.45)
non illum gladii rigor, non incendia, non ferae crudeli interitu necant, sed lymphis fluvialibus gurges, dum rapit, abluit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.3)
"non potes irasci quod scribimus;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.30)
Rursum, Demea, Irascere?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 299)
Atque iratum admodum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3100)
Patri dic velle, ut cum velit tibi iure irasci non queat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 353)
Nisi mihi deos satis scio fuisse iratos qui eis auscultaverim.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 185)
ille continuo irasci, Neque negare audere:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 14)
Ne semper servus currens, iratus senex, Edax parasitus, sycophanta autem impudens, Avarus leno, assidue agendi sint mihi, Clamore summo, cum labore maximo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 026)
Iam non sum iratus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 623)
Memini relinqui me Deo irato meo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 260)

SEARCH

MENU NAVIGATION