라틴어 문장 검색

quandocumque igitur vitam mea fata reposcent, et breve in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae, et vitae et morti gloria iusta meae, si te forte meo ducet via proxima busto, esseda caelatis siste Britanna iugis, taliaque illacrimans mutae iace verba favillae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 130)
ut Maeotica nix minio si certet Hibero, utque rosae puro lacte natant folia), nec de more comae per levia colla fluentes, non oculi, geminae, sidera nostra, faces, nec si qua Arabio lucet bombyce puella (non sum de nihilo blandus amator ego):
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 37)
viderat informem multa Patroclon harena porrectum et sparsas caede iacere comas, omnia formosam propter Briseida passus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 829)
et dominum lavit maerens captiva cruentum, propositum flavis in Simoenta vadis, foedavitque comas, et tanti corpus Achilli maximaque in parva sustulit ossa manu;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 97)
illuc diceris effusa tu, Venus, isse coma.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b20)
cum sene non puduit talem dormire puellam et canae totiens oscula ferre comae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18b7)
illi sub terris fiant mala multa puellae, quae mentita suas vertit inepta comas!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18c4)
illic assidue tauros spectabis arantis, et vitem docta ponere falce comas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 196)
sed tu potius precor ut me demissis plangas pectora nuda comis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24b23)
VIDI te in somnis fracta, mea vita, carina Ionio lassas ducere rore manus, et quaecumque in me fueras mentita fateri, nec iam umore gravis tollere posse comas, qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen, aurea quam molli tergore vexit ovis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a1)
me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa Musarumque choris implicuisse manus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 515)
atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas, sparserit et nigras alba senecta comas, tum mihi naturae libeat perdiscere mores, quis deus hanc mundi temperet arte domum, qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis cornibus in plenum menstrua luna redit, unde salo superant venti, quid flamine captet Eurus, et in nubes unde perennis aqua;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 517)
attulimus longas in freta vestra comas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 714)
mollia tu coeptae fautor cape lora iuventae, dexteraque immissis da mihi signa rotis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 932)
at primum pura somnum tibi discute lympha, et nitidas presso pollice finge comas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 108)

SEARCH

MENU NAVIGATION