라틴어 문장 검색

Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas vineas efficeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 4:1)
Tum deinde asperiora et pendula loca mense Februario luna crescente fimo iuvanda sunt, omnesque lapides et si qua obiacent falcibus obnoxia colligi debent ac longius exportari summittique pro natura locorum aut temperius aut serius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 2:1)
quorum neutrum tantum prodest quantum si cinerem saepius ingeras.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 2:3)
Sed et qualitas soli plurimum iuvat, ut ex macro aut mediocri transducatur in melius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 9:1)
Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:1)
Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto crebrior sit, plus prodesse fossionem conveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:1)
Non nihil etiam prodest vires et proventum cuiusque partis vinearum nosse, ut aestimemus quae magis aut minus colenda sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 2:3)
Nam illa quamvis multum iuvat, sauciat tamen et resecat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:3)
Non enim natura quod vult satis efficit, nisi eam labore cum studio iuveris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 2:8)
sed macies eius cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod caesum plerique incendunt harundinetum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 5:5)
Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 1:4)
Maxime autem prodest vitibus, omnibus annis resolvi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 27:1)
Non nunquam etiam, cum frondere coeperint arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:5)
Unde etiam iumenta et armenta nomina a re traxere, quod nostrum laborem, vel onera subvectando vel arando iuvarent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 4:2)
Sed non proderit cibis3 satiari pecora, nisi omnis adhibeatur 4 diligentia, ut salubri sint corpore, viresque conservent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION