라틴어 문장 검색

si liberi non sunt, proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 5:2)
proximi ripae et vinum mercantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 1:2)
Proximi Chattis certum iam alveo Rhenum quique terminus esse sufficiat Usipi ac Tencteri colunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 1:1)
Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, parva nunc civitas, sed gloria ingens.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 1:1)
nam proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 6:2)
fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempestatum in adversa litora exundant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 7:1)
proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 2:4)
divortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut civitates proximis hibernis in remota et avia deferrent, donec quod omnibus in promptu erat paucis lucrosum fieret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 5:1)
hi sunt, quos proximo anno unam legionem furto noctis adgressos clamore debellastis;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 1:3)
igitur ut Batavi miscere ictus, ferire umbonibus, ora fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, erigere in collis aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione et impetu conisae proximos quosque caedere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:1)
proximus dies faciem victoriae latius aperuit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 2:2)
et simul classis secunda tempestate ac fama Trucculensem portum tenuit, unde proximo Britanniae latere praelecto omni redierat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 5:1)
primores equitum proximi gaudio patrum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장4)
maturavit ea res consilium Galbae iam pridem de adoptione secum et cum proximis agitantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장2)
nunc me deorum hominumque consensu ad imperium vocatum praeclara indoles tua et amor patriae impulit ut principatum, de quo maiores nostri armis certabant, bello adeptus quiescenti offeram, exemplo divi Augusti qui sororis filium Marcellum, dein generum Agrippam, mox nepotes suos, postremo Tiberium Neronem privignum in proximo sibi fastigio conlocavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION