라틴어 문장 검색

nihil est, quod non in pectore magnum concipit Eutropius.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:221)
laeta subit Romam pietas et gaudia paene moverunt lacrimas tantoque exultat alumno:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:236)
tenero tractari pectore nescit publica maiestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:257)
canitiem raram largo iam pulvere turpat et lacrimis rugas implet anile gemens suppliciterque pias humilis prostratus ad aras mitigat iratas voce tremente nurus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:15)
quid lacrimae delicta levant?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:5)
tum vates sine more rapi lymphataque passim pectora terrifici stimulis ignescere Phoebi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:30)
iamiam largis haec gaudia faxo conpensent lacrimis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:90)
viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
labentem patriam sacris ululatibus Attis personat et torvi lacrimis maduere leones.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:183)
pro fronde Minervae has tibi protendo lacrimas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:334)
patris et inmemor inter frementes Hippolyte tubas strictam securim languida poneret et seminudo pectore cingulum forti negatum solveret Herculi, bellumque solus conficeret decor.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:14)
iam nuptae trepidat sollicitus pudor, iam produnt lacrimas flammea simplices.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:2)
Adspirate novam pectoribus fidem mansuramque facem tradite sensibus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:10)
Sic fata refusis obticuit lacrimis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:79)
si flentibus aram et proprium miseris numen statuistis, Athenae, si Pandionias planctu traxere phalanges Inachides belloque rogos meruere maritis, si maesto squalore comae lacrimisque senatum in Numidas pulsus solio commovit Adherbal:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:271)

SEARCH

MENU NAVIGATION