라틴어 문장 검색

Tempore uero suspecti periculi appropinquante sollicitior in dies porticuum, in quibus spatiari consuerat, parietes phengite lapide distinxit, e cuius splendore per imagines quidquid a tergo fieret prouideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 4:1)
Prorutis igitur lapidum cumulis, quibus iniecta terra sustinebatur, praeceps in profundum ruit, tantaeque molis vix ulla vestigia invenit Arabia rediens Alexander.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 8:1)
super pilas lapide quadrato solum stratum est patiens terrae, quam altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 37:2)
Fundis quoque excussi lapides et sagittae undique ingerebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 21:1)
Lacerabant regias vestes ad se quisque partem trahentes, dolabris pretiosae artis vasa caedebant, nihil neque intactum erat neque integrum ferebatur, abrupta simulacrorum membra, ut quisque avellerat, trahebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 5:1)
Primusque rex dolabra glaciem perfringens iter sibi fecit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 15:3)
Transierant iam Liberi Patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris intervallis dispositi arboresque procerae, quarum stipites hedera contexerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 17:1)
dolabris enim silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 13:2)
Lateri vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet, simulque terra hutnore diluta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 29:2)
Namque periculi omnis inmemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 21:3)
cum lapis aut liquidi referunt miranda colores.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 493:1)
nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam scitis, et in quo me corruerit genere, cum tantum arderem quantum Trinacria rupes lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu cessarent tristique imbre madere genae, qualis in aerii perlucens vertice montis rivus muscoso prosilit e lapide, qui, cum de prone praeceps est valle volutus, per medium densi transit iter populi, dulce viatori lasso in sudore levamen cum gravis exustos aestus hiulcat agros.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b3)
quare illud satis est, si nobis is datur unis quem lapide illa diem candidiore notat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b26)
Noli admirari quare tibi femina nulla, Rufe, velit tenerum supposuisse femur, non si illam rarae labefactes munere vestis aut perluciduli deliciis lapidis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 691)
Non resiliat gratia Dei ex vobis tanquam ros quotidianus ex lapide;
(단테 알리기에리, Epistolae 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION