라틴어 문장 검색

Quod ubi patrisuo narrauit, iam enim mater obierat, libenter eius uotis ac desideriis caelestibus adnuit, eumque coeptis insistere salutaribus iussit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:10)
deinde ad Uilfridum episcopum spe melioris propositi adueniens, omnem in eius obsequio usque ad obitum illius expleuit aetatem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:10)
Sic enim fit, ut post acceptam temporalis regni potentiam ipse beatissimus apostolorum princeps caelestis quoque regni tibi tuisque cum ceteris electis libens pandat introitum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:16)
"obsequio plurima vincet amor."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 426)
Mane Geni, cape tura libens uotisque faueto, si modo, cum de me cogitat, ille calet.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 116)
cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 15:1)
obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 376:2)
quanto tandem, si quicquam in vobis, non dico civilis, sed humani esset, favere vos magis et quantum in vobis esset indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 31:1)
et nunc quiescerem ac tacerem libenter, nisi haec quoque pro patria dimicatio esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 537:3)
ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se iam quartum creasset, magnum a senatu talibus de se iudiciis maximum tam honoratorum collegarum obsequio iniungi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 64:1)
nulla colonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque superet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 322:3)
gratum sibi patres Romanos populumque facturum, si omnes res Neapolitanorum suas duxissent, dignosque iudicaverint ab quibus donum, animo ac voluntate eorum qui libentes darent quam re maius ampliusque, acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 395:2)
prona semper civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia voluptatium et inlecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque, tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire ut nec libidini nec sumptibus modus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 42:2)
Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum ne quid eo die seriae rei gereret diemque ut ipse adventu suo festum laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio negaret, visenda urbe magnam partem diei consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 83:1)
causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in bonam vertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION