라틴어 문장 검색

Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existimo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam ciues sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장39)
Neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis civis vestros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장52)
omnes ignoscunt, nemo succurrit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 4:6)
Quare parum libenter moritur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 5:8)
Haec adhortabitur, ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 5:2)
Redige te ad parva, ex quibus cadere non possis, idque ut libentius facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim conferam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 8:3)
Eo libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis, qui ad illum confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probem quocumque ierint honeste esse vivendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 9:5)
Exilium Metellus fortiter tulit, Rutilius etiam libenter;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 4:2)
facilius Porsenna Mucio ignovit, quod voluerat occidere, quam sibi Mucius, quod non occiderat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:8)
Libentissime itaque illum audiebam quasi ferentem de morte sententiam et qualis esset eius natura velut propius inspectae indicantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 9:1)
Libenter haec, mi Lucili, audio non tamquam nova, sed tamquam in rem praesentem perductus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 15:1)
Quorum inpotentiae atque insanae libidini ob hoc unum possis ignoscere, quod quae fecere patiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 5:2)
Seneca Lucilio suo salutem Libenter ex is, qui a te veniunt, cognovi familiariter te cum servis tuis vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 471)
Quod libentius quam mortes meras lecturus es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 37:5)
bene autem mori est libenter mori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION