라틴어 문장 검색

Hinc est quod apud Pachynum Siciliae promuntorium Apollo Libystinus eximia religione celebratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 24:1)
hinc intellegitur praelii causa, non pestilentiae, sicut quidam aestimant, ludos institutos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 25:3)
Sed invenio in litteris hos ludos victoriae, non valitudinis causa, ut quidam annalium scriptores memorant, institutos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 27:1)
Bello enim Punico hi ludi ex libris Sibyllinis primum sunt instituti, suadente Cornelio Rufo decemviro, qui propterea Sibylla cognominatus est, et postea corrupto nomine primus coepit Sylla vocitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 27:2)
Hostem, Romani, si ex agro expellere vultis, vomicam quae gentium venit longe, Apollini censeo vovendos ludos qui quotannis comiter Apollini fiant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:2)
His ludis faciendis praesit is praetor qui ius populo plebique dabit summum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:3)
uti decemviri, quo magis instruerentur de ludis Apollini agundis reque divina recte facienda, libros Sibyllinos adirent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:2)
Apollini ludos vovendos faciendosque, inque eam rem duodecim milia aeris praetori et duas hostias maiores dari, decemvirisque praeceptum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:4)
Ludos in circo populus coronatus spectare iussus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:6)
Haec praecipue traditur origo ludorum Apollinarium.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 30:1)
ideo in insula Delo ad confirmandam fidem fabulae aedes Providentiae, quam ναὸν Προνοίας ἀθηνᾶς appellant, apta religione celebratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 55:2)
Apud Lacedaemonios etiam in sacris quae Apollini celebrant, Hyacinthia vocantes, hedera coronantur Bacchico ritu.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 2:1)
et Apollini et Libero patri in eodem monte res divina celebratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 3:2)
praeterea barbata specie, senili quoque, uti Graeci eius quem βασσαρέα, item quem Βρισέα appellant, et ut in Campania Neapolitani celebrant Ἥβωνα cognominantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 9:2)
Item in Thracia eundem haberi solem atque Liberum accipimus, quem illi Sebadium nuncupantes magnifica religione celebrant, ut Alexander scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION