라틴어 문장 검색

Si Luna igitur in Syzygiis constituatur, Variatio tota, in transitu Nodorum à Quadraturis ad Syzygias, erit 17'. 46".
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 34:8)
eadem, ubi Nodi sunt in Quadraturis, & Luna in Syzygiis, erit 5 gr.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 34:10)
Nam statuunt Astronomi Inclinationem Orbis Lunaris ad planum Eclipticae, ubi Nodi sunt in Quadraturis & Luna in oppositione Solis, esse quasi 5 gr.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 34:12)
Si jam desideretur Orbis Inclinatio illa, ubi Luna in Syzygiis & Nodi ubivis versantur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 35:1)
Huic Orbis Inclinationi aequalis est ejusdem Inclinatio, ubi Luna distat 90 gr.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 35:6)
Hactenus de motibus Lunae quatenus Excentricitas Orbis non consideratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 37:1)
Invenire vim Lunae ad Mare movendum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 44:1)
Vis Lunae ad mare movendum colligenda est ex ejus proportione ad vim Solis, & haec proportio colligenda est ex proportione motuum maris, qui ab his viribus oriuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:1)
In Portu Plymuthi aestus maris (ex observatione Samuelis Colepressi) ad pedes plus minus sexdecim, altitudine mediocri attollitur, ac tempore verno & autumnali altitudo aestus in Syzygiis Lunae superare potest altitudinem ejus in Quadraturis pedibus septem vel octo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:5)
Est igitur vis Lunae ad vim Solis per computationem priorem ut 5-7/15 ad 1, per posteriorem ut 7-1/3 ad 1.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:8)
Unde cum vis Solis sit ad vim gravitatis ut 1 ad 12868200, vis Lunae erit ad vim gravitatis ut 1 ad 2031821.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:10)
Igitur cum aqua vi Solis agitata ad altitudinem pedis unius & undecim digitorum ascendat, eadem vi Lunae ascendet ad altitudinem pedum duodecim.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:2)
Ad littora verò quae descensu praecipiti ad mare profundum & apertum spectant, ubi aqua sine impetu effluendi & remeandi attolli & subsidere potest, magnitudo aestus respondet viribus Solis & Lunae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:18)
Cum vis Lunae ad mare movendum sit ad vim gravitatis ut 1 ad 2031821, perspicuum est quod vis illa sit longè minor quàm quae vel in experimentis Pendulorum, vel in Staticis aut Hydrostaticis quibuscunque sentiri possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 47:2)
Densitas autem Solis erat ad densitatem Terrae ut 100 ad 387, & propterea densitas Lunae est ad densitatem Terrae ut 600 ad 387, seu 9 ad 5 quam proximè.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 48:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION