라틴어 문장 검색

In hoc itaque flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis sed ridicula videantur et Democritum potius imitemur quam Heraclitum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 134:1)
" Nihil magis," inquit ille Socrates, aut aliquis alius, ius cui idem adversus humana atque eadem potestas est, " persuasi mihi, quam ne ad opiniones vestras actum vitae meae flecterem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 141:3)
numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.38)
Sciebam hostes patrum lacrimis saepe flecti.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.50)
subdidit mundo caput nec flexit umeros molis immensae labor meliusque collo sedit Herculeo polus.
(세네카, Hercules Furens 1:34)
tibi muta fide longas Eleusin tacita iactabit faces, tum restitutas fratribus rebor meis animas et ipsum regna moderantem sua florere patrem, si qua te maior tenet clausum potestas, sequimur:
(세네카, Hercules Furens 4:9)
Immites potuit flectere cantibus umbrarum dominos et prece supplici Orpheus, Eurydicen dum repetit suam.
(세네카, Hercules Furens 8:24)
ut saepe puppes aestus invitas rapit, sic pronus aer urguet atque avidum chaos, gradumque retro flectere haut umquam sinunt umbrae tenaces.
(세네카, Hercules Furens 10:13)
vidit ut clarum diem et pura nitidi spatia conspexit poli, [oborta nox est, lumina in terram dedit ] compressit oculos et diem invisum expulit faciemque retro flexit atque omni petit cervice terram;
(세네카, Hercules Furens 12:29)
vastum coactis flexit arcum cornibus pharetramque solvit, stridet emissa impetu harundo - medio spiculum collo fugit vulnere relicto, Ceteram prolem emam omnisque latebras, quid moror?
(세네카, Hercules Furens 14:26)
flexo genu iam totus ad terram ruit, ut caesa silvis ornus aut portum mari datura moles, vivis an leto dedit idem tuos qui misit ad mortem furor?
(세네카, Hercules Furens 15:26)
Solvite tantis animum monstris, solvite superi, rectam in melius flectite mentem.
(세네카, Hercules Furens 16:3)
Ite infaustum genus, o pueri, noti per iter triste laboris, non vos patriae laudis comites ulti saevos vulnere reges, non Argiva membra palaestra flectere docti fortes caestu fortesque manu, iam tamen ausi telum Scythicis leve corytis missum certa librare manu tutosque fuga figere cervos:
(세네카, Hercules Furens 16:22)
quis potuit arcum flectere aut quae dextera sinuare nervum rite cedentem mihi?
(세네카, Hercules Furens 17:50)
pro me gerebas bella, propter me vagas Achelous undas sanguine infecit suo, cum lenta serpens fieret, in taurum trucem nunc flecteret serpente deposita minas, et mille in hoste vinceres uno feras.
(세네카, Hercules Oetaeus 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION