라틴어 문장 검색

in idem genus orationis - loquor enim de illa modica ac temperata - verborum cadunt lumina omnia, multa etiam sententiarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 4:1)
Medius ille autem, quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet ancipites dicendi incertosque casus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 2:4)
Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 1:5)
meam autem quoniam pecuniam contemnis, et recte - est enim ad volgi opinionem mediocris, ad tuam nulla, ad meam modica - , de me silebo, de re loquar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 1:3)
non nimis in Niptris ille sapientissimus Graeciae saucius lamentatur vel modice potius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 48:5)
quid, si, cum id ferret modice, mors liberorum accessisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 40:6)
nata esset aegritudo nova, sed ea modica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 40:7)
sed rure paterno est tibi far modicum, purum et sine labe salinum (quid metuas?
(페르시우스, 풍자, satire 321)
"verba togae sequeris iunctura callidus acri, ore teres modico, pallentis radere mores doctus et ingenuo culpam deligere ludo."
(페르시우스, 풍자, satire 56)
es modicus voti, presso lare, dulcis amicis?
(페르시우스, 풍자, satire 551)
Dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, intrat stabulum praeco cum servo publico aliaque sane modica frequentia, facemque fumosam magis quam lucidam quassans haec proclamavit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:1)
ad assem impendium reddes, nec id modicum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 1:4)
Ad hoc quam parcus in victu, quam modicus in cultu!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 4:1)
Sunt quidem omnino nobis modicae facultates, dignitas sumptuosa, reditus propter condicionem agellorum nescio minor an incertior;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 3:2)
deinde vel cubiculum grande vel modica cenatio, quae plurimo sole, plurimo mari lucet;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION