라틴어 문장 검색

vide ne plus commendatio in vulgus et haec, quae expetitur, gloria molestiae habeat quam voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 103:1)
quantis igitur molestiis vacant, qui nihil omnino cum populo contrahunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 105:8)
in quo quantum ceteris profuturi simus, non facile dixerim, nostris quidem acerbissimis doloribus variisque et undique circumfusis molestiis alia nulla potuit inveniri levatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 121:4)
435 12 * ἄτομοι atomi (vel atoma) 229 7 247 17 303 25 corpuscula 229 5 corpora individua 238 21 * αὐτάρκησ v. contentus avaritia 373 5. 24 392 4 avocatio a cogitanda molestia (Epicuri) 334 25 336 3 ἀξίωμα, pronuntiatum 224 18 Beatus notio 417 21 - beatus quis sec.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.25)
381 18) molestia 370 8 (praemolestia, de metu 394 8) morbi animi - corporis 318 17 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.132)
Noli molestus esse omnino litteris, Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.8)
Quid enim miserius quam exsectum et exemptum honoribus senatoriis, labore et molestia non carcere?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 3:1)
Tempus est te revisere molestias nostras, vel ob hoc solum ne voluptates istae satietate languescant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 3:1)
Haec si voles In animo vere cogitare, Demea, Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 355)
Neque praeterquam quas ipse amor molestias Habet addas, et illas quas habet recte feras.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 146)
Phaedria Dum rus eo coepi egomet mecum inter vias, Ita ut fit ubi quid in animo est molestiae, Aliam rem ex alia cogitare, et ea omnia in Peiorem partem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 22)
Nam ut mittam, quod ei amorem difficillimum et Carissimum, ab meretrice avara virginem Quam amabat eam confeci sine molestia, Sine surtu, sine dispendio;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 46)
Laborem inanem ipsus capit, et illi molestiam affert.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 223)
nam in ceteris molestiis habet hoc tamen petitio commodi:
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 1:2)
Roma est, civitas ex nationum conventu constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION