라틴어 문장 검색

' inprobus urgetiratis precibus, 'tu pulses omne quod obstat, ad Maecenatem memori si mente recurras.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장19)
imperatorem industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur, ut redditam vitae redderet libertati.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:8)
Abeant preces, blandimenta discedant;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:3)
Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:4)
Neque vero moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te iactes, ne te ceteris praeferas:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:28)
pudet reliqua dicere, ne videar invehi potius quam monere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:6)
Memento mei, exemplum pudicitiae et virginitatis insigne, fluctusque maris tuis precibus mitiga.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 7:4)
"et repetens iterum iterumque monebo,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:12)
Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:8)
non enim ut adversarii, sed ut amici scripsimus, nec invecti sumus in eos, qui peccant, sed, ne peccent, monuimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:4)
Exauditae sunt preces et orationes eius.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:3)
Aaron sacrilegium et conflatum ex auro vituli caput fraternae correxere preces.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:6)
Propositum enim mihi erat sanctae Marcellae et tuis precibus invitato ad matrem, id est ad te, sermonem dirigere et docere, quomodo instruere Paululam nostram debeas, quae prius Christo est consecrata quam genita, quam ante votis quam utero suscepisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:2)
Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:12)
"Te autem moneo, ut clam sermonem hunc habeas."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION