라틴어 문장 검색

Ipsae de muris summo certamine matres, monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam, tela manu trepidae iaciunt ac robore duro stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis praecipites primaeque mori pro moenibus ardent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:10)
At si triticeam in messem robustaque farra exercebis humum solisque instabis aristis, ante tibi Eoae Atlantides abscondantur Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae, debita quam sulcis committas semina quamque invitae properes anni spem credere terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:6)
Me vero primum dulces ante omnia Musae, quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:1)
Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:18)
ad delubra venit, monstratas excitat aras, quattuor eximios praestanti corpore tauros ducit et intacta totidem cervice iuvencas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 21:3)
o testudinis aureae dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, o mutis quoque piscibus donatura cycni, si libeat, sonum, totum muneris hoc tui est, quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 34)
si forte necesse est indiciis monstrare recentibus abdita rerum et fingere cinctutis non exaudita Cethegis, continget dabiturque licentia sumpta pudenter, et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadent parce detorta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:3)
res gestae regumque ducumque et tristia bella quo scribi possent numero, monstravit Homerus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:1)
dictae per carmina sortes et vitae monstrata via est et gratia regum Pieriis temptata modis ludusque repertus et longorum operum finis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:6)
Fingit equum tenera docilem cervice magister ire viam qua monstret eques;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 239)
Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis, quo tandem pacto deceat maioribus uti, disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si caecus iter monstrare velit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 171)
si volnus tibi monstrata radice vel herba non fieret levius, fugeres radice vel herba proficiente nihil curarier:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 280)
"pereat male quae te Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 128)
unde nisi intus monstratum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:4)
'postquam te talos, Aule, nucesque ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, extimui, ne vos ageret vesania discors, tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION