라틴어 문장 검색

hic foeda morte perit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 296:1)
ii de magistratuum Romanorum avaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt ne se socios foedius spoliari vexarique quam hostes patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 16:1)
orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 11:1)
sed cum hostiliter e scaphis caederentur retro qui poterant nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 533:1)
suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 52:3)
"haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 461:2)
A. At me uxor insanum facit suis foedis factis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 155)
Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam, ne, ubi versicapillus fias, foede semper servias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 2178)
nam apsque foret te, sat scio in alto distraxissent disque tulissent satellites tui me miserum foede bonaque omnia item una mecum passim caeruleos per campos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 111)
inde tibi tuaeque rei publicae quod imitere capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 12:2)
quinctilio consulibus perpetuo silentio tribunorum, quod primo legatorum qui Athenas ierant legumque peregrinarum exspectatio praebuit, dein duo simul mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda homini, foeda pecori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 340:2)
crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 28:1)
foedum enim tam apud Vergilium, quam apud Sallustium non turpe significat, sed crudele, ut sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis, Sallustius foedi oculi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 552)
sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, perfudere manus fraterno sanguine fratres, destitit exstinctos natus lugere parentes, optavit genitor primaevi funera nati Liber ut innuptae poteretur flore novercae, ignaro mater substernens se impia nato impia non verita est divos scelerare parentes, omnia fanda nefanda malo permixta furore iustificam nobis mentem avertere deorum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION