라틴어 문장 검색

sed caret eventu nimius furor;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:19)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
sed dea quae nimiis obstat Rhamnusia votis ingemuit flexitque rotam:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:248)
maternis numquam satiabere donis dedite Musarum studio nimiumque parentis aemule?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae27)
quodsi forte malus membris exuberat umor languida vel nimio viscera felle rubent, non venas reserant nec vulnere vulnera sanant pocula nec tristi gramine mixta bibunt:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus39)
Solibus indomitum glacies Alpina rigorem sumebat nimio iam pretiosa gelu nec potuit toto mentiri corpore gemmam, sed medio mansit proditor orbe latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXV)1)
veteris quis facta Probini nesciat aut nimias laudes ignoret Olybri?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:14)
ah nimius consulis urget amor!
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:6)
triste rigor nimius?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:245)
quoque magis nimium pugnae inflammaret amorem, facta tui numerabat avi, quem litus adustae horrescit Libyae ratibusque impervia Thule:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:14)
sed quamvis nimio fervens exuberet aestu, scit nivibus servare fidem pariterque favillis durescit glacies tanti secura vaporis, arcano defensa gelu, fumoque fideli lambit contiguas innoxia flamma pruinas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:78)
terret nimium vulgata locorum nobilitas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:61)
Inlecebris capitur nimiumque elatus avaro pascitur aspectu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:73)
adspiciat quisquis nimium sublata secundis colla gerit:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:266)
qui iusto plus esse loquax arcanaque suevit prodere, piscosas fertur victurus in undas, ut nimiam pensent aeterna silentia vocem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:288)

SEARCH

MENU NAVIGATION