라틴어 문장 검색

Qui fidens viribus ex adversariis sibi parem esse neminem agitare coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:6)
cum vero uno tempore et natio eorum et natura cognoscatur, aptissimum esse hoc genus ad proditionem dubitare nemo potest.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:4)
Cui subsidium nemo tulit, sive quod in ipso satis praesidi pro virtute ac felicitate eius putarent esse, sive quod ipsi sibi timebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:8)
Nemo erat, qui modo aliquam iacturam facere posset, quin aut vadimonio teneretur aut in reos referretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 49:4)
Nemo enim aut in provincia natus, ut vernaculae legionis milites, aut diuturnitate iam factus provincialis, quo in numero erat secunda legio, non cum omni provincia consenserat in odio Cassi:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:9)
At Pharnaces liberaliter omnia pollicitus, cum festinantem ac praecurrentem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis quam res pateretur, quo celerius honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur — nemini enim erat ignotum plurimis de causis ad urbem Caesarem revocar — , lentius agere, decedendi diem postulare longiorem, pactiones interponere, in summa frustrari coepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 71:1)
Cuius aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationem et eo loco militum coartationem, quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:5)
Ipse Pompeius, ab inimicis Caesaris incitatus, et quod neminem dignitate secum exaequari volebat, totum se ab eius amicitia averterat et cum communibus inimicis in gratiam redierat, quorum ipse maximam partem illo affinitatis tempore iniunxerat Caesari;
(카이사르, 내란기, 1권 4:5)
interit tamen nemo.
(카이사르, 내란기, 1권 64:10)
Sed hunc laborem recusabat nemo, quod eum omnium laborum finem fore existimabant, si hostem Hibero intercludere et frumento prohibere potuissent.
(카이사르, 내란기, 1권 68:5)
Sed, ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram conspexerunt iamque primos superare regionem castrorum animum adverterunt, nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris, quin statim castris exeundum atque occurrendum putaret.
(카이사르, 내란기, 1권 69:6)
Prima nocte aquandi causa nemo egreditur ex castris;
(카이사르, 내란기, 1권 81:6)
proximo die praesidio in castris relicto universas ad aquam copias educunt, pabulatum emittitur nemo.
(카이사르, 내란기, 1권 81:7)
si id sit factum, se nociturum nemini.
(카이사르, 내란기, 1권 85:24)
Eo mortuo ad neminem unum summa imperii redit, sed separatim suam quisque classem ad arbitrium suum administrabat.
(카이사르, 내란기, 3권 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION