라틴어 문장 검색

sed hoc minus fortasse errant, quod non te, ut Hannibalem , sed pueros aut adulescentulos docere conantur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 76:5)
dimitto autem eos non tam contumeliose quam philosophum illum Hannibal, et eo fortasse plus habeo etiam negoti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:6)
Quid illam anum patri nuntiare vis tuo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:6)
Paulo post esse ferunt nuntiatum Simonidi, ut prodiret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:1)
Visne igitur, quoniam et me quodam modo invitas et tui spem das, hoc primum, Africane, videamus, ante quam veniunt alii, quidnam sit, de isto altero sole quod nuntiatum est in senatu?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 25:2)
Dixerat hoc ille, cum puer nuntiavit venire ad eum Laelium domoque iam exisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:1)
hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:6)
in agris erant tum senatores, id est senes - si quidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum, cuius dictatoris iussu magister equitum C. Servilius Ahala Sp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:5)
Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti Nuntiat horribilis clamans instare procellas Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 22:2)
Etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas adferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:13)
Hannibalem Coelius scribit, cum columnam auream, quae esset in fano Iunonis Laciniae, auferre vellet dubitaretque, utrum ea solida esset an extrinsecus inaurata, perterebravisse, cumque solidam invenisset, statuisse tollere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 72:2)
Hoc item in Sileni, quem Coelius sequitur, Graeca historia est (is autem diligentissume res Hannibalis persecutus est):
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 73:1)
Hannibalem, cum cepisset Saguntum, visum esse in somnis a Iove in deorum concilium vocari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 73:2)
Exin cuidam rustico Romano dormienti visus est venire, qui diceret praesulem sibi non placuisse ludis, idque ab eodem iussum esse eum senatui nuntiare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 81:6)
Nam illud mihi ipsi celeriter nuntiatum est, ut audivisses in monumento Marii de tuo reditu magnificentissumum illud senatus consultum esse factum referente optumo et clarissumo viro consule, idque frequentissimo theatro incredibili clamore et plausu comprobatum, dixisse te nihil illo Atinati somnio fieri posse divinius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 87:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION