라틴어 문장 검색

sed vim exprimit nuntii, cuius mos est plus quam habet veritas nuntiare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8982)
quamvis Sabini Cererem Pandam appellent, Liberum Loebasium, dictum autem, quia graece λοιβή dicitur res divina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 72)
hunc canem alii Icari putant, patris Erigonae, qui mortem patris filiae nuntiavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 21821)
'indigna- tum' autem ideo dixit, quia quo tempore in Lucrinum lacum mare in- missum est, deinde, terra effossa inter ipsum Lucrinum et Avernum, contigit, ut duo lacus miscerentur, [et] tanta tempestas orta est, ut pro- digii loco habita sit ac nuntiatum sit, simulacrum Averni sudasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1625)
sabellicus exacvit sus Sabinus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2551)
"testes equestrium fratrum in lacu, sicut se ostenderant, statuae consecratae, qui anheli spumantibus equis atque fumantibus de Perse victoriam eadem die qua fecerant nuntiaverunt;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:5)
In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 2:1)
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:1)
et cum cognitionis dies esset et ipse Rutilius rogatu sociorum domum ad Galbam mane venisset, ut eum admoneret et ad dicendi tempus adduceret, usque illum, quoad ei nuntiatum esset consules descendisse, omnibus exclusis commentatum in quadam testudine cum servis litteratis fuisse, quorum alii aliud dictare eodem tempore solitus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 2:3)
Interim cum esset ei nuntiatum tempus esse, exisse in aedis eo colore et eis oculis, ut egisse causam, non commentatum putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 2:4)
Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum, municipem Ponti, Tritani, centurionum, praeclarorum hominum ac primorum signiferumque, maluisti dici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 12:2)
reiectanea 152 7 Roma 80 25 P. Rutilius Rufus (consul 105)4 2 Sabinus 4 22 Sardanapallus, rex Assyriac80 16 Scaevola v. Mucius Scaevola Scipio v. Cornelius Scipio securitas (Democriti, εὐθυμία)166 9 sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)430)
idque evenit non temere nec casu, sed quod et praesentes saepe di vim suam declarant, ut et apud Regillum bello Latinorum, cum A. Postumius dictator cum Octavio Mamillio Tusculano proelio dimicaret, in nostra acie Castor et Pollux ex equis pugnare visi sunt, et recentiore memoria idem Tyndaridae Persem victum nuntiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:2)
P. enim Vatinius avus huius adulescentis, cum e praefectura Reatina Romam venienti noctu duo iuvenes cum equis albis dixissent regem Persem illo die captum, senatui nuntiavisset, primo quasi temere de re publica locutus in carcerem coniectus est, post a Paulo litteris allatis cum idem dies constitisset, et agro a senatu et vacatione donatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:3)
quos igitur tu Tyndaridas appellabas id est homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu cum cantheriis albis nullis calonibus obviam Vatinio venisse existimas et victoriam populi Romani Vatinio potius homini rustico quam M. Catoni qui tum erat princeps nuntiavisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION