라틴어 문장 검색

nam ut omittam, defendere amicos, regere consiliis senatum, populum, exercitum in quae velit ducere, quam sit utile conveniatque bono viro, nonne pulchrum vel hoc ipsum est, ex communi intellectu verbisque, quibus utuntur omnes, tantum adsequi laudis et gloriae, ut non loqui et orare sed, quod Pericli contigit, fulgurare ac tonare videaris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 267:1)
sed nec illa omittenda sunt, qua in re alius se inartificialiter alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod, qui didicerit, melius faciat quam qui non didicerit, esse artem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 310:3)
cum praesertim primo libro iam ostenderim, omissam hane ab oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset, ut illi potius in nostra materia versentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 346:1)
quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 22:4)
post quem tacere modestissimum foret, nisi et suos ipse sibi (ticeret, et in oratoriis haec minora, (qlae plerumlqtic desiderantur, sciens omisisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 23:2)
namque et illud frequens est, ut ea, quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 91:2)
faciunt favorem et ilia paene communia non tamen omittenda, vel ideo ne occupentur, optare, abominari, rogare, sollicitum agere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 42:2)
periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res solvitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 161:3)
et scilicet multo magis in scholis, in quibus non solum contradictiones omittuntur, verum etiam materiae ipsae sic plerumque finguntur, ut dici pro parte altera possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 324:3)
et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia sensum oculorum praecipit animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 80:2)
quodsi tradita mihi sequi praecepta sufficeret satisfeceram huic parti, nihil eorum quae legi vel didici, quod modo probabile fuit, omittendo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 98:1)
itaque haec, ne omisisse viderer, attigi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 211:1)
neque infitias eo quaedam esse quae demonstrari possint, eaque non omittam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 5:2)
neque enim transire ad alias possumus nisi omissis prioribus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 24:4)
quod ipsum ita fieri oportet, non ut damnasse eas videamur, sed omisisse, quia possimus etiam sine eis vincere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION