라틴어 문장 검색

Huic disciplinae, quam dixi, ἀκροατικηͺ͂ tempus exercendae dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque explorasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, V 5:1)
Quatenus vero ad ius victoriae et armorum, quamvis Guiliemus Stanelius post militum a praelio acclamationes coronam (non imperialem illam, sed quam ornamenti et ominis causa Richardus secum in bellum attulerat), tunc forte inter spolia repertam, capiti Henrici imposuisset, ac si iure belli regno potitus esset, haud tamen oblitus erat quibus pactis et legibus ad imperium vocatus esset, quodque si iure armorum regnare se praedicasset, non minus suae factionis homines quam alios omnes in magnos metus coniecturus fuisset, utpote quod ei potestatem fecisset leges pro libitu suo abrogandi, et de fortunis ac opibus omnium statuendi, et caeterarum rerum quae absoluti sunt imperii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:32)
Carolus Octavus Galliarum rex virtute et fortuna patris et avi sui (Caroli Septimi et Ludovici Undecimi) regnum Franciae acceperat et opibus florentibus et ipso territorio amplius quam multis retro annis fuerat, cum redintegratio facta esset in illius membris principalibus (quae olim portiones coronae Franciae, postea autem ab ea avulsae fuissent, ita ut iam diu sub homagio tantum coronae, non in dominio, tenerentur, cum a principibus propriis iure tanquam regio administrarentur), Andegavia scilicet, Normannia, Provenza et Burgundia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 1:3)
Itaque, cum bellum istud quod regi suo gerendum erat nihil aliud esse quam ut se a periculis imminentibus liberaret, sperare regem suum Henricum non minore studio et affectu ad conservationem status eius concursum, quam ipse Henrico ad adeptionem regni sui concurrisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:26)
Neque tamen proculdubio haec contumacia ex indigentia mera illius populi manavit, sed etiam ex inveterato studio partium quod illis regionibus penitus insederat, ubi memoria Richardi Tertii adhuc in tanto vigore erat ut tanquam faeces quaedam acres in animis hominum, veluti in fundo vasis, subsiderent, quae, si vas paululum agitaretur, in sursum ascendebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:4)
De qua tamen paulo post ab Anglis Galli deiecti sunt, ope recentium quorundam auxiliorum ex sagittariis, qui feliciter in ipso pugnae articulo in portum oppidi appulerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:17)
Postremo animos ei nonnullis in praesentis praemiis et ingentibus in posterum promissis addidit, ante oculos illi proponens opes et gloriam regni si res successissent;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:22)
Rumores isti plurimum praevalebant, apud nonnullos quidem propter malevolentiam, apud alios propter ambitionem, apud aliquos propter levitatem et rerum novarum studium, apud paucos fortasse propter conscientiam et credulitatem, apud plurimos autem propter imbecillitatem iudicii, et apud haud paucos propter obsequium erga viros quosdam primarios qui his rumoribus in secreto favebant eosque alebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:3)
In quo concilio, etsi opinabantur nonnulli quod consultissimum foret res in Hibernia primum consistituere, illamque regionem pro belli sede deligere, eoque regem ipsum Henricum necessitate belli compulsum pertrahere (ex cuius absentia sperabant haud parvos motus et mutationes in Anglia secuturos), nihilominus quia regnum Hiberniae inopia laborabat unde exercitum alere et militibus Germanis stipendia solvere nullo modo possent, quia etiam studia et vota Hibernicorum atque generaliter militum (qui in statu rerum tumultuario potius duces suos regere quam ab illis regi consueverunt) magno impetu et cupiditate multa ferebantur spoliis regni Angliae se ditandi, in eam sententiam itum est ut copias suas quanta fieri posset celeritate in Angliam transferrent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:27)
Fieri non posse ut vir, qui eum tanto officio obligasset, quale fuit, vitam eius servasse, et coronam capiti imposuisse, vir qui tam splendida et copiosa fortuna frueretur favore eius, tam opibus quam honoribus auctus, vir qui etiam tam propinquo affinitatis gradu devinctus esset, cum frater eius germanus matri regis matrimonio iunctus esset, denique vir cuius fidei rex personam suam commiserat, eum constituendo camerarium suum, ut vir iste, adhuc apud regem gratia florens, nec ullo modo gravatus, nec etiam metu aliquo perculsus, sibi infidus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:2)
At populus Cantii (cum satis perspexissent in copiis Perkini neminem comparare ex Anglis melioris notae, sed exteros tantum eosque infimae conditionis homines ac fere latrones, longe magis idoneos ad oras maritimas depopulandas quam ad regnum domino suo recuperandum) ad primarios Cantii viros se contulerunt, studium suum et fidem versus regem professi et operam suam ultro offerentes, et praecipi sibi petentes quibus modis regi maxime utiles esse possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:2)
Itaque, cum celsitudo vestra iam pridem specimen egregium ediderit se nulla virtute regia progenitoribus suis esse inferiorem, ego, afflictus et calamatosus princeps, veluti divino nutu monitus ad vos accesi, meque fortunasque meas in manus vestras regias trado, opem vestram implorans qua in regnum meum Angliae restituar, fideliter vobis pollicitus me erga celsitudinem vestram non aliter affectum iri quam si frater vester essem germanus, atque post regni mei adeptionem grate omnia pro viribus meis praestiturum, quae tanta me obligatione exsolvere possint."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:27)
Etiam diu in carcere detinuit, et ahduc detinet, excellentissimum et praecharissimum consanguinem nostrum Edwardum filium et haeredem patrui nostri ducis Clarentiae, et alios, eos possessionibus eorum spolians in eum finem, unt opibus destitui nobis in caussa nostra iustissima pro ligeantia et fidelitate ipsorum auxiliari non possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:5)
21. "Nos in memoriam revocantes praemissa, necnon immania et execrabilia malefica assidue perpetrata per hostem istum nostrum capitalem eiusque complices violando libertates et immunitates sanctae nostrae matris ecclesiae sub praetextibus mundanis et quae hominem mere animalem sapiunt, non sine summa omnipotentis Dei indignatione, cui accedunt multiplices proditiones, infanda murdra, homicidia, latrocinia, concussiones, extortiones, perpetuae populi expilationes per decimas, tributa, tallagia, benevolentias, et alias a lege prohibitas impositiones et graves exactiones, cum multis aliis factis odiosis quae ruinam et desolationem regno in propinquo minantur, gratia divini fulti atque ope et auxilio illustrium procerum regii nostri sanguinis, adhibitis etiam aliorum hominum prudentium consiliis, providebimus in posterum atque ut rempublicam ordinabimus, ut merces regni nostri nativae maximo cum lucro impendantur, commercia regni cum partibus exteris ita administrentur, ut in maius emolumentum cedant subditis nostris, et omnes illae (quas recensuimus) decimae, tributa, tallagia, benevolentiae, impositiones, et graves exactiones penitus aboleantur et in desuetudinem veniant, neque unquam posthac resuscitentur, nisi in allis casibus in quibus inclyti progenitores nostri reges Angliae ab antiquo subsidia et collationes subditorum et fidorum ligeorum recipere consueverunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 21:1)
Verum quod eum maxime movit illud fuit, quod cum rex esset thesauri et opum appetentissimus, pati non potuerit commercium tanquam apostrophia languescere, aut ullam manere obstructionem in vena porta per quam sanguis ille flueret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION