라틴어 문장 검색

cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:5)
res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:1)
quae cum ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:2)
qui id recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:2)
nolite, si in nostro omnium fletu nullam lacrimam aspexistis Milonis, si voltum semper eundem, si vocem, si orationem stabilem ac non mutatam videtis, hoc minus ei parcere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:3)
non abnuo, non recuso, vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 2:9)
nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere videbor quam antea consului.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 3:2)
Pri . . .. . . ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 1:1)
si quid agere secum velit Quinctius, non recusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 1:5)
non recusabat Quinctius quin ita satis dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:5)
recusabant qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut uterque inter se aut neuter satis daret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:10)
aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros advocatos acerrime submoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 2:5)
Naevium, cuius caput oppugnet, eius auribus pepercisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 1:2)
non recusamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 3:8)
qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION