라틴어 문장 검색

quadragesimo die parta est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 15:3)
Quae enim res alia civiles furores peperit quam nimiae felicitates?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 7:1)
Illi statim ante aciem inmolato equo concepere votum, ut caesorum extis ducum et litarent et vescerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MOESICUM 1 3:6)
Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa quae mare navigerum, quae terras frugiferentis concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum lumina solis:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:1)
quod contra saepius illa religio peperit scelerosa atque impia facta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:2)
nulla vi foret usus enim, quae partibus eius discidium parere et nexus exsolvere posset.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:6)
infinita tamen nisi erit vis materiai, unde ea progigni possit concepta, creari non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:8)
et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres, vermiculos pariunt, quia corpora materiai antiquis ex ordinibus permota nova re conciliantur ita ut debent animalia gigni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:5)
Quae bene cum videas, rationem reddere possis tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:1)
et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae, inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:3)
nam more ferarum quadrupedumque magis ritu plerumque putantur concipere uxores, quia sic loca sumere possunt pectoribus positis sublatis semina lumbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:16)
nam mulier prohibet se concipere atque repugnat, clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat atque exossato ciet omni pectore fluctus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:18)
quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes pro meritis eius possit, qui talia nobis pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:2)
at variae crescunt pecudes armenta feraeque nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast almae nutricis blanda atque infracta loquella nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli, denique non armis opus est, non moenibus altis, qui sua tutentur, quando omnibus omnia large tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:13)
nunc addita navigiis sunt multa, modo organici melicos peperere sonores, denique natura haec rerum ratioque repertast nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION