라틴어 문장 검색

Post alias sua dona libens et leta dedisset Filia Fortune, Casus cognata propinqui Nobilitas, si quid proprium cessisset in eius Sortem, quod posset Nature lege tueri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:1)
Sed quia nulla potest, nisi que Fortuna ministrat, Nil sine consilio Fortune perficit, immo Matris adire locum disponit filia, gressum Aggreditur superatque uie dispendia gressu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:2)
Marcescit laurus, mirtus parit, aret oliua, Fit fecunda salix, sterilis pirus, orphana fructu Pomus et in partu contendit uitibus ulmus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:15)
Predulces habet alter aquas mellitaque donans Pocula, melle suo multos seducit et hauste Plus siciuntur aque, potantes debriat, immo, Dum saciat, parit unda sitim potusque sititur Amnis et innumeros ydropicat ille bibentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:20)
Ergo uicta fugit, pugne stat sola superstes Filia Fortune, sed eam Fortuna repellit A bello, natamque monet ne bella mouere Intestina uelit, ne rixam nata parenti Misceat, aut pugnam moueat germana sorori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:6)
Spes uincitur ubere fructu, Gratis poma parit arbor, uitisque racemos, Et sine se natas miratur pampinus uuas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:9)
Non fraus tristitiam, non fraudes fletus adulter Non dolus, imo dolor parturit, imo parit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:5)
Non modo Tyndaridem Phrygius venatur adulter, Sed Paris in Paridem monstra nefanda parit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:29)
Mirrha etiam cupidinis aculeis stimulata in patris dulcore, a filiae amore degenerans, cum patre matris exemplavit officium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:40)
Cogitur ipsa parens nomen nescire parentis, In partuque dolos, dum parit ipsa parens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:21)
Nota ergo quasdam filias idololatriae veteris medullitus exstirpatae, in praesenti instanti suae matris imperium reparare conari, et eam quibusdam praesagiosis carminibus redivivam a mortuis excitare;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:4)
Hae morbos pariunt, seminant paupertates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:13)
Est et alia idololatriae filia, quam (si nominis proprietas suam significationis germanitatem in voce retineat) convenienti vocabulo conveniens est [0464A] nummulatriam nuncupari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:1)
Vellem ut laxatis habenis reprehensionis, praecordialius avaritiae filias impugnares.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:42)
Laxat amicitias, odium parit, erigit iras, Bella serit, lites nutrit, bellumque renodat, Rumpit nodata, disrumpit foedera, natos Excitat in patres, matres in viscera, fratres Dat fratrum nescire togas, et sanguinis omnes Unio quos unit, furor hos male dividit unus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION