라틴어 문장 검색

Hic et Aloidas geminos inmania vidi Corpora, qui manibus magnum rescindere caelum Adgressi superisque Iovem detrudere regnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 18:1)
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris, — Filius huic iuxta Lausus, — Post hoc insignem fama per gramina currum, — Tum gemini fratres, — Nec Praenestinae fundator, — At Messapus equum domitor, — Ecce Sabinorum prisco de sanguine, — Hic Agamemnonius, — Et te montosae, — Quin et Marrubia venit de gente sacerdos, — Ibat et Hippolyti proles.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 14:2)
— Et geminos, duo fulmina belli, Scipiadas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 46:1)
Sed, quatenus totum locum utriusque ponere satis longum est, excerpam aliqua ex quibus similitudo geminae descriptionis adpareat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 8:1)
In medium geminos inmani pondere cestus Proiecit, ac similiter:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 3:3)
Utrumque enim pari forma et pariter in capite incurvum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 5:2)
Sed et nos de isdem seminibus sumus, et omnes pariter laetos fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 19:4)
Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:2)
Ver ergo calidum fecit et humectum, sicca est aestas et calida, auctumnus siccus et frigidus, hiems humida pariter et frigida est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:2)
Est enim ignis calidus et siccus, aer humectus et calidus, aqua similiter humecta sed frigida, terra frigida pariter et sicca.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 21:2)
Rationis plena gemina ista sententia, et altera pendet ex altera.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:5)
nos enim συζυγίαν nervorum vocamus, cum bini nervi pariter emergunt et in locum certum desinunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 19:3)
Est et hoc indicium pinguis aquae marinae quod, cum inspergitur flammae, non tam extinguit quam pariter accenditur aquae pinguedine alimoniam igni subministrante.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 24:1)
Qualiter, undas Qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos, Nec patitur conferre fretum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:45)
Bellantem geminis tenuit te Gallia lustris, Pars quota terrarum!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:75)

SEARCH

MENU NAVIGATION