라틴어 문장 검색

Postquam vero copia et materies Historiae Naturalis et Experientiae, talis qualis ad opus intellectus sive ad opus philosophicum requiritur, praesto jam sit et parata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:1)
et deinceps videant, quid ab hominibus otio abundantibus, atque a laboribus consociatis, atque a temporum successione, post haec indicia nostra expectandum sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:4)
neque muscum aut segetem herbidam demetere festinamus, sed messem tempestivam expectamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:4)
Nam et illos in meditationum suarum principiis vim et copiam magnam exemplorum et particularium paravisse, atque in commentarios per locos et titulos digessisse, atque inde philosophias suas et artes confecisse, et postea, re comperta, pronuntiasse, et exempla ad fidem et docendi lumen sparsim addidisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:4)
Versamur enim plane adhuc in atriis naturae, neque ad interiora paramus aditum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:2)
Primo enim paranda est historia naturalis et experimentalis, sufficiens et bona;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 33:1)
adeo ut Belgae, qui hybernarunt in Nova Zembla, cum expectarent navis suae liberationem et deobstructionem a glaciali mole (quae eam obsederat) per initia mensis Julii spe sua frustrati sint, et coacti scaphae se committere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:2)
ut quae expectantur et attentionem excitant melius haereant, quam quae praetervolant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:27)
Veluti tropus rhetoricae, qui dicitur Praeter Expectatum, conformis est tropo musicae, qui vocatur Declinatio Cadentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:2)
Sed notandum semper est, reflexionem a flamma non esse expectandam, nisi a flamma alicujus profunditatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:10)
et quae multas res revelet omnino praeter expectatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:8)
neque a calore aut vehementi, aut praecipiti, aut subsultorio, aliquid magni expectandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:3)
Rursus ex istis instantiis 27, nonnullarum (ut superius diximus de aliquibus) facienda est collectio jam ab initio, nec expectanda particularis inquisitio naturarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:1)
Contende ut quae agis pro potestate tanquem regulis quibusdam cohibeantur, ut hominibus tanquam digito monstres quid illis sit expectandum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:20)
Collegas etiam amice tracta, et potius advoca cum illud minime expectent quam exclude cum consentaneum fuerit eos advocari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION