라틴어 문장 검색

isdem litteris Caesar Sextium Paconianum praetorium perculit magno patrum gaudio, audacem maleficum, omnium secreta rimantem delectumque ab Seiano cuius ope dolus G. Caesari pararetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장6)
abditos principis sensus et si quid occultius parat exquirere inlicitum, anceps:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장14)
et cunctis quae apud Orientem parabantur L. Vitellium praefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장9)
quae postquam Artabano cognita, filium Oroden ultorem parat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장3)
At Vitellius profugo Artabano et flexis ad novum regem popularium animis, hortatus Tiridaten parata capessere, robur legionum sociorumque ripam ad Euphratis ducit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장1)
placitumque opperiri viros praepollentis, atque interim Ctesiphon sedes imperii petita:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장11)
ac primo tamquam dolus pararetur territus, ubi data fides reddendae dominationi venisse, adlevatur animum et quae repentina mutatio exquirit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장5)
clarum ex eo in urbe, didita per provincias fama parare iter ad Germanicos exercitus, quando genitus Viennae multisque et validis propinquitatibus subnixus turbare gentilis nationes promptum haberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장4)
Deinde obstrepentibus iis quibus ea contumelia parabatur, discors Suillio Silius acriter incubuit, veterum oratorum exempla referens qui famam et posteros praemia eloquentiae cogitavissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장1)
talia dicente consule designato, consentientibus aliis, parabatur sententia qua lege repetundarum tenerentur, cum Suillius et Cossutianus et ceteri qui non iudicium, quippe in manifestos, sed poenam statui videbant, circumsistunt Caesarem ante acta deprecantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장8)
nam Gotarzes inter pleraque saeva necem fratri Artabano coniugique ac filio eius paraverat, unde metus [eius] in ceteros, et accivere Vardanen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장3)
at Parthi imperatores cum pugnam pararent, foedus repente iaciunt cognitis popularium insidiis quas Gotarzes fratri patefecit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장5)
quippe non eo ventum ut senectam principis opperirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장2)
simul Cleopatram, quae id opperiens adstabat, an comperisset interrogat, atque illa adnuente cieri Narcissum postulat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장2)
incensumque et ad minas erumpentem castris infert, parata contione militum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION