라틴어 문장 검색

fundit opus natura suum, quo parvula anhelent vaseula vitalisque adsit scintilla coactis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3301)
inde parens Deitas recipit sua nostraque mixtim, fitque Dei summi per Christum filius Adam.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3336)
sic excitato perspicax acumine liberque flatu laxiore spiritus rerum parentem rectius precabitur.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium6)
quin et negato lacte vagientium fletu madescunt parvulorum cunulae, sucum papillae parca nutrix derogat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium45)
te senes et te iuventus, parvulorum te chorus, turba matrum virginumque, simplices puellulae, voce concordes pudicis perstrepant concentibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae55)
mens obstetricis sedulae pie in tyrannum contumax ad spem potentis gloriae furata servat parvulum, quem mox sacerdotem sibi adsumpsit orbis conditor, per quem notatam saxeis legem tabellis traderet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae44)
inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권23)
"exue tristes, fida parens, habitus!"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권132)
"Deus inlustravit alumnam materiem, corpusque parens habitabile fecit ipse sibi, placito ut posset requiescere templo, condideram perfectum hominem;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 289)
state nunc, hymnite, matres, pro receptis parvulis, coniugum salute laeta vox maritarum strepat:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.56)
Antiqua fanorum parens, iam Roma Christo dedita, Laurentio victrix duce ritum triumphas barbarum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.1)
"addicta avorum praedia foedis sub auctionibus successor exheres gemit sanctis egens parentibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.25)
sed pia cura parentis agit virgo animosa domi ut lateat abdita rure et ab urbe procul, ne fera sanguinis in pretium mortis amore puella ruat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.8)
"' ' ducite,' conclamat, ' captivum ducite, et ultro donetur ipsis verberator parvulis, ut libet inludant, Iacerent inpune manusque tinguant magistri feriatas sanguine."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.14)
conspirat uno foederatus spiritu grex Christianus, agmen inperterritum matrum, virorum, parvulorum, virginum;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.119)

SEARCH

MENU NAVIGATION