라틴어 문장 검색

brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:2)
fidei iam suae non solum virtutis ducebant esse, ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 182:2)
Videbantur enim futuri tres eius regiminis competitores, Ferdianandus avus ex parte matris, Maximilianus avus ex parte patris, et rex Henricus principis adolescentis socer.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:8)
proprias conferre laborat ipsa Minerva manus, calathisque evicta recedens cum tenet haec telas vult haec plus tela tenere, hic igitur proavi trabeas imitata rigentes palmatam parat ipsa patri, qua consul et idem Agricolam contingat avum doceatque nepotes non abavi solum sed avi quoque iungere fasces.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium56)
pilumnus avus comparat genus Turni cum Aeneae, dicens etiam avum eius deum esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 761)
quam parem nostris suisque liberis in posterum exopto, votis 2 in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nancti etiam patriciam divino favore reddidimus, ita ipsi quam suscipiunt patriciam faciant consularem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 4:2)
aut certe 'avos Troiae', non quos Troia habuit avos, sed qui de Troia fuerunt, id est avos Troianorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8402)
qua de re inter Marcellos et Claudios patricios centumviri iudicarunt, cum Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patricii eiusdem hominis hereditatem gente ad se redisse dicerent, nonne in ea causa fuit oratoribus de toto stirpis et gentilitatis iure dicendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 176:2)
Simili autem, inquit, exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 12:2)
Obiere eo anno viri inlustres Asinius Saloninus, Marco Agrippa et Pollione Asinio avis, fratre Druso insignis Caesarique progener destinatus, et Capito Ateius, de quo memoravi, principem in civitate locum studiis civilibus adsecutus, sed avo centurione Sullano, patre praetorio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장1)
Dixit, et accedens - etenim iam pallida turbant sidera lucis equi - ramos ac vellera fronti deripuit, confessus avum, dirique nepotis incubuit stratis, iugulum mox caede patentem nudat et undanti perfundit vulnere somnum, illi rupta quies, attollit membra foroque eripitur plenus monstris, vanumque cruorem excutiens simul horret avum fratremque requirit, qualis ubi audito venantum murmure tigris horruit in maculas somnosque excussit inertes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권41)

SEARCH

MENU NAVIGATION