라틴어 문장 검색

ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in volgus leges fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 79:1)
tanti errores implicant temporum aliter apud alios ordinatis magistratibus ut nec qui consules secundum quos, nec quid quoque anno actum sit in tanta vetustate non rerum modo sed etiam auctorum digerere possis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 227:1)
relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus ut et captivorum sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus traicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 236:1)
tandem invisi plebi consules magistratu abeunt, Servilius neutris, Appius patribus mire gratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 291:2)
profecto, si essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publicum concilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 295:1)
sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut magistratus imperio suo vehemens mansueto permitteretur ingenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 319:1)
sed milites extrahi rem criminantes ut dictator, priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret, inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in adversos montes agmen erigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 336:1)
discordiae intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret res publica:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:4)
apparuit causa plebi, suam vicem indignantem magistratu abisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 341:1)
cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem video sub iugum missus, et tamquam ab latronibus redemptus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 376:2)
quamquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen maiestatis magistratuum timorque vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 392:1)
postremum ad urbem a Pedo ducit et ad fossas Cluilias quinque ab urbe milia passuum castris positis populatur inde agrum Romanum custodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque oreretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 419:1)
quem, ubi primum magistratu abiit, damnatum necatumque constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 452:1)
duas civitates ex una factas, suos cuique parti magistratus, suas leges esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 488:2)
iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 489:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION