라틴어 문장 검색

scribsit autem heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero puero obicit et obsternit.
(아풀레이우스, 변명 95:8)
pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.
(아풀레이우스, 변명 97:17)
inuenies filium heredem, mihi uero tenue nescio quid honoris gratia legatum, ne, si quid ei humanitus attigisset, nomen maritus in uxoris tabulis non haberem.
(아풀레이우스, 변명 98:3)
negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur.
(아풀레이우스, 변명 100:20)
"uxorem ducis:"
(아풀레이우스, 변명 101:17)
nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.
(아풀레이우스, 플로리다 16:10)
"uxor persolutis inferialibus officiis, luctu et maerore diuturno deformata, diffletis paene ad extremam captivitatem oculis suis, domus infortunium novarum nuptiarum gaudiis a suis sibi parentibus hilarare compellitur."
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:11)
"Et statim miser ut cum illa acquievi, ab unico congressu annosam ac pestilentem luemcontraho et ipsas etiam lacinias, quas boni latrones contegendo mihi concesserant, in eam contuli, operulas etiam, quas adhuc vegetus saccariam faciens merebam, quoad me ad istam faciem, quam paulo ante vidisti, bona uxor et mala fortuna perduxit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:17)
"Eadem amatoris sui uxorem quod in eam dicacule probrum dixerat, iam in sarcina praegnationis obsaepto utero et repigrato fetu perpetua praegnatione damnavit et, ut cuncti numerant, iam octo annorum onere misella illa velut elephantum paritura dis- tenditur."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:26)
"Inibi iste Milo deversatur ampliter nummatus et longe opulentus, verum extremae avaritiae et sordis infimae infamis homo, foenus denique copiosum sub arrabone auri et argenti crebriter exercens, exiguo Lare inclusus et aerugini semper intentus, cum uxorem etiam calamitatis suae comitem habeat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:19)
assidebat pedes uxor et mensa vacua posita, cuius monstratu
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:21)
"Meum Demean, qui mihi tantum conciliavit hospitem," et cum dicto iubet uxorem decedere utque in eius locum assidam iubet, meque etiam nunc verecundia cunctantem arrepta lacinia detrahens
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:30)
"Quid uxor?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:15)
Nec tamen domi Milonem vel uxorem eius offendo, sed tantum caram meam Fotidem:
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:2)
nam Milonis boni concinnaticiam mensulam rogatus accubueram quam pote tutus ab uxoris eius aspectu,;
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION