라틴어 문장 검색

Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 3:2)
plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suam se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret, nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 1:3)
quid, si pauper etiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장7)
M'. Manilius patrum nostrorum memoria, ne semper Curios et Luscinos loquamur, pauper tandem fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 4:2)
inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:3)
parumne declaravit vir gravis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissupari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:8)
multi patientes pauperes commemorantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:4)
est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum ad universam perturbationem, quae est aspernatio rationis aut adpetitus vehementior, an ad singulas, ut ad metum lubidinem reliquas melius adhibeatur oratio, et utrum illudne non videatur aegre ferundum, ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda omnino aegritudo, ut, si quis aegre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:5)
aut, ni ita se res haberet, Anaxagoras aut hic ipse Democritus agros et patrimonia sua reliquissent, huic discendi quaerendique divinae delectationi toto se animo dedissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 115:1)
Et ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio patrimonium elegavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:15)
Itaque domi gaudet, plus in die nummorum accipit, quam alter patrimonium habet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:25)
Ut quadringenta impendat, non sentiet patrimonium illius, et sempiterno nominabitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:17)
ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:11)
Ita crescam patrimonio, non corpore, ut ista cocus meus de porco fecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:2)
coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimonium laticlavium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION