라틴어 문장 검색

cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 142)
estque pati poenam, quam meruisse, minus, ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse, poena potest demi, culpa perennis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 143)
quicquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 613)
omnis an in magnos culpa deos scelus est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 614)
et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari, sic facinus nemo nescit abesse mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 720)
est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum ausa sit, et nullum maius adorta nefas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 27)
et mea non minimum culpa furoris habet, tu quoque magnorum laudes admitte virorum, ut facis, et lapso quam potes affer opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 320)
cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset, attulerat culpae quem mala fama meae, inter confessum dubie dubieque negantem haerebam, pavidas dante timore notas, exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster, gutta per attonitas ibat oborta genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 336)
vera facis, sed sera meae convicia culpae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 65)
culpa gravis precibus donatur saepe suorum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 722)
ecquid praeterea peccarim, quaerere noli, ut lateat sola culpa sub Arte mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 935)
scis aliud, quod te laeserit, esse, magis, quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri, nec potes a culpa dicere abesse tua) tu licet erroris sub imagine crimen obumbres, non gravior merito iudicis ira fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 323)
Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet, qui poenam culpa non meruere pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 615)
coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae . spem nostram terras deseruitque simul, quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti vestra procul positus carmen in ora dedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 612)
sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae, quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1410)

SEARCH

MENU NAVIGATION