라틴어 문장 검색

opinionem vehementem de re non fugienda inhaerentem et penitus insitam tamquam fugienda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:3)
est autem avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et penitus insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:7)
offensionum autem definitiones sunt eius modi, ut inhospitalitas sit opinio vehemens valde fugiendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus insita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:1)
Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:4)
sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae evellenda et extrahenda penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:13)
haec laetitia quam turpis sit, satis est diligenter attendentem penitus videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 68:1)
ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:6)
Vis centripetae quantitas absoluta est mensura ejusdem major vel minor pro efficacia causae eam propagantis a centro per regiones in circuitu.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 17:1)
vim autem absolutam ad centrum, tanquam causa aliqua praeditum, sine qua vires motrices non propagantur per regiones in circuitu;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 25:4)
Et quatenus actio propagatur per instrumentum & ultimo imprimitur in corpus omne resistens, ejus ultima determinatio determinationi reactionis semper erit contraria.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:13)
Lucem successive propagari & spatio quasi decem minutorum primorum a Sole ad Terram venire, jam constat per Phaenomena Satellitum Jovis, Observationibus diversorum Astronomorum confirmata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:2)
virtus in infinitum propagetur, opus erit vi majori ad aequalem condensationem majoris quantitatis Fluidi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 46:13)
Porro cum vires centrifugae eo nomine ad augendam resistentiam conducant, quod particulae motus suos per Fluidum ad majorem a se distantiam per vires illas propagent;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 15:2)
Pressio non propagatur per Fluidum secundum lineas rectas, nisi ubi particulae Fluidi in directum jacent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 2:1)
Si jaceant particulae a, b, c, d, e in linea recta, potest quidem pressio directe propagari ab a ad e;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION