라틴어 문장 검색

si quid hinc tibi tuisque suspicionis incutitur, raptim doce recursu familiarium paginarum, ne vobis sollici- tudinis aut praesentiae meae opportunitas pereat, curae mihi peculiariter erit, si quid tamen cavendum existimabis, ut te faciat aut gratia impetrata securum aut explorata iracundia cautiorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo Salutem. 2:2)
proinde quia dicitur haec ipsa pernicies appropinquare, cuius proditionibus deus obviet, praeveni morbum providentiae salubritate contraque lites iurgiosorum, si quae moventur, pactionibus consule, contra tributa securitatibus, ne malus homo rebus bonorum vel quod noceat vel quod praestet inveniat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 4:1)
laudo efficaciam, suspicio prudentiam, prosequor laude felicitatem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 1:2)
suspicio quidem nimis severos et imbecillitatis meae conscius aequanimiter fero asperos mihi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 3:2)
quapropter in praesentiarum solvam quam non tam bonorum caritati quam maledicorum suspicioni debeo fidem (vivit 1 Spiritus Sanctus, omnipotens Deus noster, qui Petri voce damnavit in Simone mago cur opinaretur gratiam benedictionis pretio sese posse mercari) me in eo, quem vobis opportunum censui, nec pecuniae favere nec gratiae, sed statu satis superque trutinato personae temporis, provinciae civitatis, virum, cuius in consequentibus raptim vita replicabitur, competentissimum credidisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 15:1)
cumque proprio nihil esui aut indutui de pecude conferret, regnis ob hoc, quae pererravit, non tam suspicioni, quam suspectui;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:5)
tertia est causa vel maxuma, exinde scribere tibi cur supersederim, quod immane suspicio dictandi istud in vobis tropologicum genus ac figuratum limatisque plurifariam verbis eminentissimum, quod vestra quam sumpsimus epistula ostendit:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:1)
Ad suspicionem vulneris cito pallescit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A8)
Ad tristem partem strenua est suspicio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 07)
Cito improborum laeta ad perniciem cadunt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 11)
Suspicio sibi ipsa rivales parit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 732)
Ceterum inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire quod auditum damnare non possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 3:1)
Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:1)
Hanc Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi dei inservit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 1:2)
Denique inde suspicio quod innotuerit nos ad orientis regionem precari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION