라틴어 문장 검색

Tamquam si filios alicui restituere potero magno periculo liberatos sine ullo meo, non dubitabo.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 68:2)
debeo itaque, quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolvi.
(세네카, 행복론, Liber II 149:5)
nulla lex te in integrum restituet, solam accipientis fidem specta.
(세네카, 행복론, Liber III 60:3)
' Certate, obsecro vos, et fessi quoque restituite aciem.
(세네카, 행복론, Liber III 173:1)
Et Fabius, qui ' cunctando restituit rem,' temerarius est ?
(세네카, 행복론, Liber IV 126:7)
qua accepta ita exarsit, ut statim Pausaniae mandaret, bona priori domino restitueret, ceterum improbissimo militi, ingratissimo hospiti, avidissimo naufrago stigmata inscriberet ingratum hominem testantia.
(세네카, 행복론, Liber IV 178:3)
parum est illi capere patriam, nisi verterit, nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit et trans Alpes accitus hostis vetera et ingenita odia satiaverit ac diu debitas inferias Gallicis bustis duces Romanos persolverit.
(세네카, 행복론, Liber V 92:4)
Huic tamen tantae rei praemium vectura persolvit !
(세네카, 행복론, Liber VI 71:2)
Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos cum illo simul seditiosa civitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum.
(세네카, 행복론, Liber VI 186:1)
Nemo restituet annos, nemo iterum te tibi reddet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 47:1)
illos otiosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:2)
ubi enim opibus potius utetur aut viribus, quam ad restituenda, quae casus impulit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:5)
Etiam si illi quidquid amisit restituens, nihil ages ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 76:3)
plus enim restituendo deerit ex eo, quod cupit, quam exsuli ex eo, quod habuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 76:4)
Nam si nullus defunctis sensus superest, evasit omnia frater meus vitae incommoda et in eum restitutus est locum, in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION