라틴어 문장 검색

itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:1)
Quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장6)
Sed ea res magnae initium cladis fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장59)
Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장6)
Postquam illa pestis ex Africa eiecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장20)
Affinis amicos propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장33)
utriusque cladis non lex, verum libido eorum finem fecit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장13)
Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi prouincia, quantum temporis aestiuorum in imperio fuit, plerumque milites statiuis castris habebat, nisi cum odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장5)
Neque diutius Numidae resistere quiuissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장4)
Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso uetere consilio nouum quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iurauisset, monere, ne praemia Metelli in pestem conuerteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장7)
Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장80)
etiam si certa pestis adesset, mansurum potius, quam, proditis quos ducebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장7)
Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxilii compara, nec minus adversus ceteras pestes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 4:5)
Illae pestes non minus graves sunt, famem dico et sitim et praecordiorum subpurationes et febrem viscera ipsa torrentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 6:4)
Sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION