라틴어 문장 검색

at non Caratacus aut vultu demisso aut verbis misericordiam requirens, ubi tribunali adstitit, in hunc modum locutus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장9)
ita specie pietatis obviam itum dedecori.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장5)
idque usu salubre et misericordia melius adparuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장12)
additurum principem defunctae templum et aras et cetera ostentandae pietati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장13)
igitur dux Romanus diversis artibus, misericordia adversum supplices, celeritate adversus profugos, immitis iis qui latebras insederant ora et exitus specuum sarmentis virgultisque completos igni exurit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장4)
id a principe prohibitum est ne mos antiquus quem misericordia non minuerat per saevitiam intenderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장6)
non alia exul visentium oculos maiore misericordia adfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장2)
sola misericordia valebat et apud minores magis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장8)
acciderat sane pietate Serviliae (id enim nomen puellae fuit), quae caritate erga parentem, simul imprudentia aetatis, non tamen aliud consultaverat quam de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio senatus nihil atrox adferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 30장4)
nimiae tantum pietatis ream separarent, atque ipse quamcumque sortem subiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장2)
et quantum misericordiae saevitia accusationis permoverat, tantum irae P. Egnatius testis concivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장5)
ex his fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram iudicis vel instiget vel leniat, qui scit quid ira, promptius ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia et quibus animi motibus concitetur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 3:1)
hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 3:2)
igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis transgressus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 3:1)
is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION