라틴어 문장 검색

Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna.
(불가타 성경, 바룩서, 4장66)
Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.
(불가타 성경, 호세아서, 2장20)
Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram;
(불가타 성경, 호세아서, 2장23)
Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur.
(불가타 성경, 호세아서, 4장3)
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장12)
A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장10)
Et Dominus de Sion rugiet et de Ierusalem dabit vocem suam; et movebuntur caeli et terra, et Dominus refugium populo suo et fortitudo filiis Israel.
(불가타 성경, 요엘서, 4장16)
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos.
(불가타 성경, 아모스서, 9장2)
Et dixit ad eos: " Hebraeus ego sum et Dominum, Deum caeli, ego timeo, qui fecit mare et aridam ".
(불가타 성경, 요나서, 1장9)
Plures fecisti negotiatores tuos quam stellae sint caeli; bruchus exuit pellem et avolavit.
(불가타 성경, 나훔서, 3장16)
Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. ?Selah. Operit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장3)
auferam hominem et pecus, auferam volatile caeli et pisces maris. Et ruinae impiorum erunt; et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장3)
Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli, ne darent rorem, et terra prohibita est, ne daret fructum suum.
(불가타 성경, 하까이서, 1장10)
Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장10)
Et respondit angelus et ait ad me: "Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae".
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION