라틴어 문장 검색

si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 463:1)
tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:1)
quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque triumphi acti sunt, sic non M'. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:2)
militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:3)
si quando non deportati ex provincia milites ad triumphum sunt, fremunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 466:1)
Octavi, utrum vos digniores triumpho esse an me censetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 470:1)
et vos Gentium quam Persea duci in triumpho mavoltis, Quirites, et de accessione potius belli quam de bello triumphari?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 471:1)
Macedonicae legiones suo abrogato triumphos alienos spectabunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 472:2)
dis quoque enim, non solum hominibus, debetur triumphus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 478:1)
pars non minima triumphi est victimae praecedentes, ut appareat dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 480:1)
omnis illas victimas, quas traducendas in triumphum dicavit, alias alio abducentes mactate!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 481:1)
L. Pauli triumpho portae claudentur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 482:1)
quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis destinantis triumphos, oportuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 497:1)
"quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et quae duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 500:1)
itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 508:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION