라틴어 문장 검색

cum tamen isti motus longe citra eas sistant et versentur, neque aliud sint quam desideria corporum conservandi se in consistentiis suis (sive, si malint, in formis suis), nec ab iis recedendi subito, nisi per modos suaves ac per consensum alterentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:26)
Is est, per quem corpora, quando versantur inter plane heterogenea et quasi inimica, si forte nanciscantur copiam aut commoditatem evitandi illa heterogenea et se applicandi ad magis cognata, (licet illa ipsa cognata talia fuerint quae non habeant arctum consensum cum ipsis) tamen statim ea amplectuntur, et tanquam potiora malunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:2)
Odor enim foetidus ita rejicitur ab olfactu, ut etiam inducat in os stomachi motum expulsionis per consensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:3)
sapor amarus et horridus ita rejicitur a palato aut gutture, ut inducat per consensum capitis conquassationem et horrorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:4)
propter malum consensum quem habent cum hujusmodi corporibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:14)
Etiam quod oleum cum aqua non misceatur, non tantum in causa est differentia levitatis, sed malus ipsorum consensus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:18)
Motus enim assimilationis procedit tanquam cum imperio et potestate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:5)
Etenim hoc fieri existimamus ex quadam harmonia et consensu mundi, qui adhuc non venit in observationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:11)
vel per consensus speciales;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 478:7)
deinde per auxilia et consensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:15)
Inveniuntur autem, praeter illa quae sunt frigida ad tactum, quaedam alia potestate frigida, quae etiam condensant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:1)
Quarta fit per consensus, admovendo quae ex vi corporum occulta condensant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:12)
qui consensus adhuc raro se ostendunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:13)
quod mirum minime est, quoniam antequam inventio succedat formarum et schematismorum, de inquisitione consensuum non multum sperandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:14)
Certe quoad corpora animalium, dubium non est quin sint complures medicinae, tam interius quam exterius sumptae, quae condensant tanquam per consensum, ut paulo ante diximus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION