라틴어 문장 검색

equidem cum per annos quattuor et viginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, vix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 284:1)
Apulia perdomita - nam Forento quoque, valido oppido, Iunius potitus erat - in Lucanos perrectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 298:1)
is victorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidavit, nec multum afuit quin corpore etiam, quia inter hostilis ceciderat turmas, Samnites potirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 315:2)
ibi quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi oppido potiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 436:1)
Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 505:2)
causam renovandae saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum opes quam libertas plebis poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 106:1)
Romanus egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam victoriam videt, progressus ad castra vacuis cum plurima praeda - nam et stativa et trepide deserta fuerant - potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 150:1)
ad duo milia et trecenti occisi et sex milia hominum capta, et miles ingenti praeda potitus, quam vendere, sicut priorem, coactus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 220:2)
nec qui nomina darent facile inveniebantur, quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non in agros mitti rebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 290:1)
quae ne perpetua esset, ordinum magis quam ipsorum inter se certamen intervenisse reor, patriciis tendentibus ut Fabius Etruriam extra ordinem provinciam haberet, plebeis auctoribus Decio ut ad sortem rem vocaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 323:1)
postremo potitur oppido Romanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 477:2)
dictis captivorum fides exstitit, desertis oppidis consul potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 489:1)
tum vero omnes, velut dis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae quod nondum pugnarent ad potienda sperata rati proelium uno animo et voce una poscunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 479:1)
hi nuntiantes, si in Campaniam exercitum admovisset, Capuae potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen ut Campanos ex Samnio peteret moverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 150:1)
neque id pulcherrimum eius victoriae fuit, sed quod una levi pugna toto eius orae mari potiti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 232:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION