라틴어 문장 검색

Aristippus in purpura sub magna gravitatis superficie nepotatur, et Hippias dum civitati insidias disponit, occiditur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 16:1)
Neque enim oculos ad concupiscentiam sumpsimus et linguam ad maliloquium et aures ad exceptaculum mahloquii et gulam ad gulae crimen et ventrem ad gulae societatem et genitalia ad excessus impudicitiae et manus ad vim et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus corpori, uti insidiarum, ut fraudium, ut iniquitatium cogitatorium fieret.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:9)
et quamuis anno ante hunc proximo Blaedla Attilae fratris sui sit interemtus insidiis, Attila tamen ipse adeo intolerabilis reipuplicae remansit hostis, ut totam pene Europam, excisis inuasisque ciuitatibus atque castellis, conroderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII. 1:2)
Et iam aderat ferox hostium multitudo, quam adpropinquare intuebantur in insidiis constituti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:1)
Cum persequente illum Aedilfrido, qui ante eum regnauit, per diuersa occultus loca uel regna multo annorum tempore profugus uagaretur, tandem uenit ad Redualdum obsecrans, ut uitam suam a tanti persecutoris insidiis tutando seruaret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:4)
Quo enim nunc fugiam, qui per omnes Brittaniae prouincias tot annorum temporumque curriculis uagabundus hostium uitabam insidias?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:16)
Ac sic Aeduini iuxta oraculum, quod acceperat, non tantum regis sibi infesti insidias uitauit, uerum etiam eidem peremto in regni gloriam successit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:7)
Scotti, qui Brittaniam incolunt, suis contenti finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:1)
insidias non timuisse decet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 215)
"Nec te paeniteat duros subiisse labores Aut opera insuetas adteruisse manus, Nec, velit insidiis altas si claudere valles, Dum placeas, umeri retia ferre negent."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 429)
an gloria magna est Insidias homini conposuisse deum?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 63)
praedator cupit immensos obsidere campos, ut multa innumera iugera pascat oue:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 325)
ibi modico praesidio relicto egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:1)
et cum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 156:1)
sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam in Servium eos stimulabat, et quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat quam privatus, tum Servio occiso quemcumque alium generum delegisset eundem regni heredem facturus videbatur, ob haec ipsi regi insidiae parantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 417:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION