라틴어 문장 검색

Per scorpionis vero spatia et sagittarii proclivius deprimens se foramen rediensque circumactione ad capricorni partem VII, restituit celeritate salientis brumales horarum brevitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장56)
cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)
nam si capitula altiora, quam erit latitudo, facta fuerint, quae anatona dicuntur, de bracchiis demetur, ut, quo mollior est tonus propter altitudinem capituli, bracchii brevitas faciat plagam vehementiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장26)
aut sic refert, ut videatur non de praeterito loqui, sed actum praeteriti temporis ponere et referre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5453)
centum aras posvit per praeteritum perfectum intulit, sacraverat per praeteritum plusquamperfectum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2009)
Vis audire illum tanta brevitate dicentem, ut artari magis et contrahi brevitas ipsa non possit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 8:1)
quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum, cum vero praeterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 7:2)
Quippe quae praeterita sunt, jam completa sunt et perfecta, ideoque praeteritum quasi pro perfectione posuit, ostendens scilicet Filium ex Patre semper generari et semper genitum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:36)
Natus es oriente Canicula, necessarium est (omnia enim vera in praeteritis necessaria sunt, ut Chrysippo placet dissentienti a magistro Cleanthe, quia sunt inmutabilia nec in falsum e vero praeterita possunt convertere);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 22:3)
nihil est aeternum in futuro absque praeterito, quia virtus quae potest facere durationem aeternam alicuius rei in futuro, ipsa potest fecisse durationem aeternam eiusdem rei in praeterito:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 17:2)
et quaedam ideo praesenti pro praeterito tempore ponuntur, ad maiorem significationem figurandam, ut vel qualis equos Threi+ssa fatigat et Coeumque Iapetumque creat, ut e contrario praeteritum tempus ad exprimendam celeritatem, ut suras incluserat auro et exiit ad caelum ramis felicibus arbos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 22813)

SEARCH

MENU NAVIGATION