라틴어 문장 검색

at contra nihil non per comites atque libertos pretio addici aut donari gratia passus est, uectigalia immunitates, poenas innocentium impunitates noxiorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 15장 2:1)
P(ublius), Germanici comes, Cn.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 3:1)
urbem denique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa atque uexilla, sagulatis comitibus ac detectis commilitonum armis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 1:1)
continuo igitur abstrusus gestatoria sella duobus solis comitibus, pistore et coco, Auentinum et paternam domum clam petit, ut inde in Campaniam fugeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 16장 1:3)
Peregrinatione Achaica inter comites Neronis cum cantante eo aut discederet saepius aut praesens obdormisceret, grauissimam contraxit offensam, prohibitusque non contubernio modo sed etiam publica salutatione secessit in paruam ac deuiam ciuitatem, quoad latenti etiamque extrema metuenti prouincia cum exercitu oblata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 4:1)
quin et conantis quosdam originem Flauii generis ad conditores Reatinos comitemque Herculis, cuius monimentum extat Salaria uia, referre irrisit ultro.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 12장 1:2)
bello Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac parte praesentium copiarum, sed irrumpentibus aduersariis et ardente templo apud aedituum clam pernoctauit, ac mane Isiaci celatus habitu interque sacrificulos uariae superstitionis cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui uestigia subsecuti erant, deprehendi non potuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 2:1)
puero comes et custos salutis datus non ut regem modo, sed etiam ut alumnum eximia caritate diligebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 2:1)
Itaque Mardum datis comitibus ad proditorem remittit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 3:2)
Dareus paucis fugae comitibus ad Lycum amnem contenderat :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 10:1)
Sed a custodibus urbis exclusus consecutis strenue hostibus cum omnibus fugae comitibus renovato proelio cecidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 37:1)
Sed Bessus id ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru non recedebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 2:3)
"ex L milibus Graecorum supersumus pauci, omnis fortunae tuae comites et in hoc tuo statu idem, qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro patriar et domesticis rebus petituri."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 5:3)
desertum eum a comitibus et haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 5:2)
"demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION